Das ist die Antwort auf Beitrag 18185850

Latein Forum

re: HILFE!!!
Livius non solum virtutem adulescentium, sed etiam virginum laudat.
Narrat Tarquinium Superbum fuga salutem petivisse. Sed Porsenna, rex Etruscorum, Tarquinium adiuvare in animo habuit. Itaque vires suas ad moenia urbis Romae ducere et urbem cum militibus circumdare non dubitavit. Romani autem auxilio moenium se servare et hostes fugare temptabant. Iterum atque iterum adulescentes fortes Romanorum gloriam urbis Romae virtute augebant. Postea autem Porsenna intellexit se urbem vincere non posse. Itaque nuntios ad Romanos misit. Qui ante muros constiterunt et dixerunt: "Vobis pacem dabimus, si nobis obsides dabitis. Nisi magnum numerum virginum nobilium ad castra nostra mittetis, milites nostri vos fame vincent. Non diu onera belli tolerabitis. Nam muros urbis superabimus et urbem delebimus; Tum viros Romanos caedemus et matronas liberosque in servitutem dabimus." Romani non dubitaverunt: multas virgines nobiles obsides in hostium castra miserunt. Inter quas erat Cloelia, virgo, quae ceteras virtute et nobilitate superabat. Etruscorum castra prope Tiberim sita esse Cloelia statim intellexit. Itaque nonnullas virgines Romanas clam e castris ad fluvium duxit. Quia custodes fugam virginum senserunt et milites auxilio vocaverunt, Cloelia cum sospitibus inter tela hostium Tiberim transnatavit. Quamquam hostes eas vi telorum prohibere temptabant, omnes ad moenia urbis pervenerunt. Quae fuga Porsennae iram movit. Statim nuntios in urbem misit: "Dedite Cloeliam!" Et Romani virginem probam et illustrem, etiamsi eam laudabant, tamen Porsennae dediderunt. Rex autem, quem tum et virtus Cloeliae et probitas populi Romani moverunt, eam virginem donavit et laudavit.

zur Forumseite
re: HILFE!!!
Helft dem Armen doch mal! ich würde ja wenn ich könnte aber ich kann es eben auch nicht!

zur Forumseite