Livius non solum virtutem adulescentium, sed etiam virginum laudat. Narrat Tarquinium Suberbum fuga salutem petivisse. Et Porsenna, rex Etruscorum, Tarquinium adiuvare in animo habui. Itaque vires suas ad moenia urbis Romae ducere et urbem cum militibus circumdare non dubitavit. Romani autem auxilia moenium se sevare et hostes fugare temtabant. Postea autem Porsenna intellexit se urbem vincere non posse. Itaque nuntios ad romanos misit. Qui ante muros constiterunt et dixerunt: " Etrusci vobis pacem dabunt, si nobis obsides dabitis. Nisi magnum numerum virginum nobilium ad castra nostra mittetis, milites nostri vos fame vincent.
Non diu onera belli tolerabitis. Nam muros urbis superabimus et urbem delebimus; tum Romanos caedemus et matronas liberosque in servitutem dabimus." Romani non dubitaverunt: multas virgines nibiles obsides in hostium castra miserunt. Inter quas erat Cloalia, quae virgo ceteras virtute et nobilitate suberabat. Etruscorum castra prope Tiberim sita esse Cloelia statim intellexit. Itaque nonnulas virgines romanas clam e castris ad fluvium duxit
KANN DAS JEMAND VLLT ÜBERSETZEN ODER WENIGSTENS DEN ANFANG??? WÄRE SUPER LIEB THX
Weißt du eigentlich was eine Übersetzung normalerweise kostet??? Also wenn Du Latein kannst, solltest Du wenigstens so nett sein und einen Vorschlag machen. Wenn Du keines kannst, sag wenigstens, wofür Du so einen Text übersetzt haben willst.
Vorher gibts nur den 1. Satz: Livius lobt nicht nur die Tugend/Tapferkeit (?) der Jünglinge, sondern auch die der Jungfrauen.
Ich bruache Hilfe! Meine Lehrerin will das ich einen einseitigen lateinischen Text übersetze!!!! Als Strafe für ne Sache die ich nich gemacht habe!-_- Also bitte helft mir! Es ist der Text oben (das ist zwar nur ein stüch aber besser als nichts)!
Livius non solum virtutem adulescentium, sed etiam virginum laudat.
Narrat Tarquinium Superbum fuga salutem petivisse. Sed Porsenna, rex Etruscorum, Tarquinium adiuvare in animo habuit. Itaque vires suas ad moenia urbis Romae ducere et urbem cum militibus circumdare non dubitavit. Romani autem auxilio moenium se servare et hostes fugare temptabant. Iterum atque iterum adulescentes fortes Romanorum gloriam urbis Romae virtute augebant. Postea autem Porsenna intellexit se urbem vincere non posse. Itaque nuntios ad Romanos misit. Qui ante muros constiterunt et dixerunt: "Vobis pacem dabimus, si nobis obsides dabitis. Nisi magnum numerum virginum nobilium ad castra nostra mittetis, milites nostri vos fame vincent. Non diu onera belli tolerabitis. Nam muros urbis superabimus et urbem delebimus; Tum viros Romanos caedemus et matronas liberosque in servitutem dabimus." Romani non dubitaverunt: multas virgines nobiles obsides in hostium castra miserunt. Inter quas erat Cloelia, virgo, quae ceteras virtute et nobilitate superabat. Etruscorum castra prope Tiberim sita esse Cloelia statim intellexit. Itaque nonnullas virgines Romanas clam e castris ad fluvium duxit. Quia custodes fugam virginum senserunt et milites auxilio vocaverunt, Cloelia cum sospitibus inter tela hostium Tiberim transnatavit. Quamquam hostes eas vi telorum prohibere temptabant, omnes ad moenia urbis pervenerunt. Quae fuga Porsennae iram movit. Statim nuntios in urbem misit: "Dedite Cloeliam!" Et Romani virginem probam et illustrem, etiamsi eam laudabant, tamen Porsennae dediderunt. Rex autem, quem tum et virtus Cloeliae et probitas populi Romani moverunt, eam virginem donavit et laudavit.