De tua fide et benevolentia in nos nisi persuasum esset nobis,non scripsissemus haec tibi;...scribitur nobis magnam veteranorum multitudinemRomam convenisse iam et ad Kal.Iun.futuram multo maiorem....qua re petimus a te,ut facias nos certiores tuae voluntatis in nos,putesne nos tutos fore in tanta frequentia militum veteranorum,....Nos ab initio spectasse otium nec quicquam aliud libertate communi quaesisse exitus declarat.fallere nemo nos potest nisi tu,quod certe abest ab tua virtute et fide;sed alius nemo facultatem habet decipiendi nos,tibi enim uni credidimus et credituri sumus,maximo timore de nobis adficiuntur amici nostri;quibus....illud in mentem venti,multitudinem veteranorum facilius impelli ab aliis quolibet quam a te retineri posse.Rescribas nobis ad omnia,rogamus....
Ich weiß,dass es zu viel ist,aber wäre sehr dankbar wenn jemand es übersetzen könnte.
Vielllllllllllllllllllllen Dank
Liebe Grüße
