Agedum ad computationem aetatem tuam revoca.Dic,quantum ex isto tempore creditor,quantum amica,quantum rex,quantum cliens abstulerit,quantum lis uxoria,quantum officiosa per urbem discursatio.Videbis te pauciores annos habere quam numeras.Quid ergo est in causa?Tamquam semper victuri vivitis,numquam vobis fragilitas vestra succurrit,non observatis,quantum iam temporis transierit.Ille ipse dies,qui alicui vel homini vel rei donatur,ultimus esse potest.Omnia tamquam mortales timetis,omnia tamquam immortales concupiscitis.
Vielen Dank
