Hallo!
Könnte mir jemand vielleicht dabei helfen diesen Text oder Teile dieses Textes zu übersetzen? Ich wäre wirklich sehr dankbar, brauche dabei nämlich ganz dringend Hilfe!!!!
Liebe Grüße, Lara
1 Ais quosdam apud te reprehendisse, tamquam amicos meos ex omni occasione ultra modum laudem. 2 Agnosco crimen, amplector etiam. Quid enim honestius culpa benignitatis? Qui sunt tamen isti, qui amicos meos melius norint? Sed, ut norint, quid invident mihi felicissimo errore? Ut enim non sint tales quales a me praedicantur, ego tamen beatus quod mihi videntur. 3 Igitur ad alios hanc sinistram diligentiam conferant; nec sunt parum multi, qui carpere amicos suos judicium vocant. Mihi numquam persuadebunt ut meos amari a me nimium putem.
