Latein Forum

Hallo, ist irgendjemand dazu in der Lage zu dem Text eine grammatische Analyse zu machen?
mit AcI, Pc, Abl.abs., Hauptsätze, Nebensätze Attribute,...?
Vielen Dank, Latin

Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant, his, uti conquirerent et reducerent, si sibi purgati esse vellent, imperavit;
reductos in hostium numero habuit;
(2) reliquos omnes obsidibus, armis, perfugis traditis in deditionem accepit.
(3) Helvetios, Tuligos, Latobrigos in fines suos, unde erant profecti, reverti iussit et, quod omnibus frugibus amissis domi nihil erat, quo famem tolerarent, Allobrogibus imperavit, ut iis frumenti copiam facerent; ipsos oppida vicosque, quos incenderant, restituere iussit.
(4) id ea maxime ratione fecit, quod noluit eum locum, unde Helvetii discesserant, vacare, ne propter bonitatem agrorum Germani, qui trans Rhenum incolunt, suis finibus in Helvetiorum fines transirent et finitimi Galliae provinciae Allobrogibusque essent.
(5) Boios petentibus Haeduis, quod egregia virtute erant cogniti, ut in finibus suis conlocarent, concessit; quibus illi agros dederunt quosque postea in parem iuris libertatisque condicionem, atque ipsi erant, receperunt.

zur Forumseite
Sicher bin ich dazu in der Lage. Aber was lernst Du dabei? Schaue doch mal in Deine Grammatik und lerne für die Zukunft, für Sprachen überhaupt.

zur Forumseite