Kann mir das mal jemand übersetzen?
Res publica Romana et Asia provincia magno in periculo sunt. Mithridates rex enim magno cum exercitu Asiam provinciam invadit; iam multos Romanos et socius populi Romani necavit. Tertia hora diei consules senatores in curiam vocant, nam saluti rei publicae consulere debent. Romani in viis sunt et multos senatores vident. Romani cunctos senatores in curiam properare vident. Magna cum spe ante curiam manent. Multi autem interrogant:"Num consules senatoresque Asiam provinciam a Mithridate servabunt? Diu homines ante curiam stant; tandem consules senatoresque e curia venire vident. Consul ad populum orat et dicit:"Vos iam multos dies magno in timore esse scimus. Sed fidem nobis habete, nam nos consules vobis reique publicae semper consulimus. Senatus L. Cornelium Sullam in Asia cum Mithridate rege pugnare iubet. Sullam magnum bonumque imperatorem esse constat. Periculem abesse videtis. Spem habete!
Romani nunc causam timoris non iam adesse audiunt. Multi laeti sunt et gaudent. Sed dicit aliquis:"Ego quidem neque consulibus neque senatoribus fidem habeo. Aliquos enim senatores amicos Mithridatis esse et pecuniam a rege accipere suspicor.
P.S.: Ich weiß es ist ziemlich viel, hoffe aber es kann einer übersetzen.
