ich muss hier einen Text für morgen kurzfristig übersetzen und ich komme überhaupt nicht mit dem zu recht.
Nec minori poena, licet diversa, qui fuit socius perjurii in causa, Alewinus videlicet de Sandemuntensi villa, ab hoc seculo evasti; idem indocte et nimis tarde, quae in Dei famulam B. Rictrudem injuste egerat, planxit.
Veniens enim ad extrema, linguam suam non tam in udo, quam in flamma sensit esse; neque stiliam lymphae minutissimae, quam dives in poena gehennalis Ethnae petiit sibi infundi, porrecta, cujus noluit misereri digiti extremitate, a B. Rictrude meruit obtinere.
Unde admonitus de his quae consueverat Mater Ecclesia, in ultimis maxime, filiis exhibere, parum consuluit animae suae, parum aut nihil potuit arenti mederi linguae.
Sic illi Duo, auctor mali et socius perjurii, misera morte addicti, ab hac vita (non parvum posteris documentum seu monimentum) decessere.
Ne vero cuilibet, undelibet, ad quaelibet poenaliter contingat pejerare, Dominus in Euangelio (concinente postmodum canonico Epistolae Jacobi Apostoli eloquio) in simplici nec fallaci propositione seu propositio, negativa vel substantivi verbi particuls, nos coarguit et admonet, aut simpliciter affirmare, aut simpliciter negare: Quod autem his abundantius est, a malo est, inquit idem Dominus noster; et attestante Jacobo sub judicium decidit.
Tertius vero ejusdem commissi sive perjurii comes ascitus, Goiensis videlicet villicus, simili vocabulos non dissimili maledicto Alewinus, non post multos hos dies in novissimis positus, miserrimo &ipse crucuatu coepit cruciari, inaudito poenarum genere torreri, horrendo atque monstruoso ulcere utramque faciem deformis foedari.
Os namque atque robur oris ejus retro actum est; os quasi cancere irrepente, senum veracium teste relatione, de loco suo derepente motum est; et usque ad sinciput ipsum ferme, confusa atque indiscreta faciei superficie, contractum.
Nec jam fas erat contueri, utpote indiscreta, labia, nares, atque oculos, nec non maxillarum confinia.
Merito igitur formae perdidit speciem vultusque decorem, qui vafer et nimis acer in fallaci causa nec Deum reverebatur nec hominem, praesertim B. Rictrudis ministrum et Abbatem.
Inde tamen pius Judex justus, fortis et patiens, minime quantum merentur homines per singulos dies irascens, feliciter sibi parcere videbatur, quod a planta pedis usque ad verticem cutis ejus non distrahebatur; non ut mrtitum (sicut et Sancti Job) ullum augeretur, sed ut rubigo contracta fsldiloquii de causidico jam inutili detracta, saluti in interiore homine reformande consumeretur.
Jam horribillis, jam gravis etiam ad videndum plectebatur atrociter; quod sic stulte deviando contra B. Rictrudem abierat in consilium malignantium, stultius perstiterat in semita indirecta peccantium, de re B Rictrudis certa quasi incerta stultissime, B. Rictrude causam pro suis agente, resederat in sede contradictionis pestilentium.
Timeant vehementius futuram discussionem, qui et hic male agendo florent, et nullam sortiuntur in hujusmodi poenam temporalem.
Haec enim praefigurans summus Rector pie flendo infit Hierosolymitanae urbi, Et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi.
Non immerito itaque horrendo finde exuit hominem qui sicut dictum est, sine respectu justitiae, vel subsequentis vindictae, falsum testimonium tulit adversus beatam Die famulam, rerumque ejus insuetam distractionem.
