Sed in postetate quidem et masculi et feminae esse solent; in manum autem feminae tantum conveniunt.Olim itaque tribus modis in manum conveniebant: usu, farreo, coempione.
Usu in manum conveniebat, quae anno continuo nupta perseverabat; quia enim velut annua possessione usucapiebatur, in familiam viri transibat filiaeque locum optinebat.
Itaque lege duodecim tabularum cautum est, ut, si qua nollet eo modo in manum mariti convenire, ea quotannis trinoctio abesset atque eo modo cuiusque anni usum interrumperet.
Farreo in manum conveniunt per quoddam genus sacrificii, quod Iovi Farreo fit; in quo farreus panis adhibetur, unde etiam confarreatio dicitur; complura praeterea huius iuris ordinandi gratia cum certis et sollemnibus verbis praesentibus decem testibus aguntur et fiunt.
Quod ius etiam nostris temporibus in usu est: Nam flamines maiores, id est Diales, Martiales, Quirinales, item reges sacrorum, nisi ex farreatis nati non leguntur: Ac ne ipsi quidem sine confarreatione sacerdotium habere possunt.
Coemptione vero in manum conveniunt per mancipationem, id est per quandam imaginariam venditionem: Nam adhibitis non minus quam V testibus civibus Romanis puberibus, item libriprende, emit vir mulierem,cuiusin manum convenit.
Multiset eruditis viris audientibus legebatur oratio Metelli Numidici, gravis ac diserti viri, quam in censura dixit ad populum de duscendis uxoribus, cum eum ad matrimonia capessenda hortaretur.
Sed quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis comode, nec sine illis uno modo vivi possit, saluti perpetuae potius quam brevi voluptati consulendum est."
