Mein Großvater hat diesen Text in einem seiner alten Bücher gefunden und hätte ihn bitte gerne übersetzt.
:)
Cum ad regiones caeli ita ea fuerint disposita, tunc etiam animadvertendum est, quibus rationibus (in) privatis aedificiis propria loca patribus familiarum et quemadmodum communia cum extraneis aedificari debeant.
Namque ex his, quae propria sunt , in ea non est potestas omnibus introeundi nisi invitatis, quemadmodum sunt cubicula, triclinia, balneae ceteraque, quae easdem habent usus rationes.
Communia autem sunt, quibus etiam invocati suo iure de populo possunt venire, id est vestibula, cava aedium, peristylia, quaequae eundem habere possunt usum.
