Nam olim ducum Bavariae comitatus Tyrolis erat, et ea portio data fuit dominae Margaretae, quam propter eius turpitudinem nominabant Multesch, quia excessiva oris latitudine deformis et quasi monstruosa erat, ut referre solet vulgus, eratque de ingenuo Meranorum sanguine, cui nullus princeps copulari voluit propter turpitudinem, quamvis esset abundantissima et industriosa.
Quae dum Venerem avidissime appeteret et cooperator nullus accederet, amissa feminea pudicitia divulgari praecepit, ut, quicumque eius frui vellet concubitu, veniret et eam terramque suam possideret.
Erat enim femina inhumana forma et specie et libidinis cupidine bestialis ut Semiramis, et quia inter nobiles nullus Priapus erat, qui eius bestialitatem satiare posset, irata naturali disciplinae omnes peremit.
Porro tunc temporis erat dux quidam Austriae, multis ornatus filiis, qui audiens venalem tam elegantem patriam cum una turpi bestia, misit unum de filiis suis, robustissimum, ut accpieret ambo.
Iuvenis autem collectis viribus ingressus est Tyrolim et perducuts ad dominam Multesch, quae eum statim in thalamum rapuit.
Cum autem iuvenis nihil delectabile in ea cerneret, in memoriam duxit delicabilem regionem seque in amorem odibilis feminae commovit, sicut Boreas in equas Dardani exarsit, et sicut Pasiphae, filia Solis, uxor Minois, ab irata Venere infausti amoris flammis succensa amavit taurum et artificio Daedali in eius venit concubitum et ex eo suscepit et peperit medium taurum et medium hominum.
Sic et hic princeps accensus a Venere concubuit cum deformi Multesch et copiosissimam subolem ex ea suscepit tam bestiarum quam hominum, id est, regionem omnibus bonis affluentem ex illo meruit concubitu.
Verum statim celebratis nuptiis ipsam uxorem filius ad patrem misit, quae numquam reversa in aliena terra obiit et ducibus Austriae hereditario iure terram illam dereliquit.
GS: ab irata Venere infausti amoris flammis succensa amavit taurum et artificio Daedali in eius venit concubitum et ex eo suscepit et peperit medium taurum et medium hominum.
HS: Sic et hic princeps accensus a Venere concubuit cum deformi Multesch et copiosissimam subolem ex ea suscepit tam bestiarum quam hominum,
GS: quae numquam reversa in aliena terra obiit et ducibus Austriae hereditario iure terram illam dereliquit.
HS:
