:(
Tempore, quo Attila, rex hunnorum, defunctus est, utraque Pannonia ceteraque confinia Danuvii rebus turbabantur ambiguis.
Tunc itaque sanctissimus Die famulus Severinus de partibus Orientis adveniens in vicinia Norici Rispensis et Pannoniorum parvo, quod Asturis dicitur, oppudo morabatur.
Ubi vivens iuxta evangelicam apostolicamque doctrinam, omn pietate et castitate praeditus, in confessione catholicae fidei venerabile prpositu sanctis operibus adimplebat.
Dum ergo talibus exercitiis roboratus palman supernae vocationis innocue sequeretur, quodam die ad ecclesiam processit ex more, tunc presbyteris, clero vel civibus requisitis coepit tota mentis humilitae praedicere, ut hostium insidias imminentes orationibus ac ieiuniss ac misericordiae fructibus inhiberent.
Sed animi contumaces ac desideriis carnalibus inclinati praedicentis oracula infidelitatis suae discrimine probaverunt.
Famulus autem dei reversus ad hospitium, quo ab ecclesiae fuerat custode susceptus, diem et hora, imminentis excidii prodens:"Dei contumaci", ait, "oppido et citius perituro festius abscendo."
Hoc barbarorum intrinsecus consistentium, qui cum Romanis foedus inierant, custodia servabatur artissima nullique ingrendiendi
Itaque mox ingressus ecclesiam, cunctos de salute propria desperantes ieiunio et orationibus atque elemosynis hortabatur armari, proponens antiqua salutis exempla, quibus divina protectio populum suum contra opinionem omnium mirabiliter liberasset.
Cumque salutem omnium in ipso discriminis articulo promittenti credere dubitarent, senex, qui dudum in Asturis tanti hospitis susceptor exstiterat, venit atque a portarum custodibus sollicita interrogatione discussus interitum sui oppido habitu verboque monstravit adiciens eadem die, qua quidam homo dei praedixerat, barbarorum vastatione deletum.
Quo audito solliciti responderunt:"Putas non ipse est, qui desperatis rebus dei nobis subsidia pollicetur?"
His audis habitatores oppidi memorati incredulitati veniam postulantes monitis viri dei sanctis operibus paruerunt ieiuniisque dediti et in ecclesia per triduum congregati errata praeterita castignabant gemitibus et lamentis.
Die autem tertio, cum sacrificii verspertini sollemantis impleretur, facto subito terrae motu ita sunt barbari intrinsecus habitantes exterriti, ut portas sibi Romanos cogerent aperire velociter.
Exeuntes igitur conciti diffugerunt aestimantes se vicinorum hostium obsidione vallatos, auctoque terrore divintus, noctis errore confusi, mutuis se gladiis conciderunt.
Tali ergo adversariis internicione consumptis divino plebs servata praesidio per sanctum virum armis didicit pugnare caelestibus.
Tunc sanctus non desinebat de suae migrationis vicinia suos adloqui dulcedine caritatis, quod quidem facere nec ante cessaverat.
"Scitote", inquit, "fratres, sicut filios Israel constat ereptos esse de terra Aegypti, ita cunctos populos terrae huius oportetab iniusta barbarorum dominatione liberari.
Etenim omnes cum suis facultatibus de his oppidis emigrantes ad Romanam provinciam absque ulla sui captivitate pervenient.
Sed mementote praecepti sancti Iosephi patriarchae, cuius ego indignus et infimus vos attestatione convenio:'Visitatione visitabit vos Deus; tollite ossa mea hinc vobiscum!' Haec quippe loca nunc frequentata cultoribus in tam vastissimam solitudinem redigentur, ut hostes aestimantes auri se quippiam reperturos etiam mortuorum sepulturas effodiant.
