1) Aethiopes atque Indi discolores maxime et inenarrabiles esse ferunt aves et ante omnes nobilem Arabiae Phoenicem, haud scio an fabulose, unum in toto orbe nec visum magno opere.
2) Aquilae narratur magnitudine, auri fulgore circa colla, cetero purpureus, caeruleam roseis caudam pinnis distinguentibus, cristis fauces caputque plumeo apice honestante.
3) Primus atque diligentissime togatorum de eo prodidit Manilius senator ille maximis nobilis doctrinis doctore nullo:
4) Neminem exstitisse qui viderit vescentem; sacrum in Arabia soli esse, vivere annis DXL, senescentem casiae turisque surculis construere nidum, replere odoribus et superemori.
5) Ex ossibus deinde et medullis eius nasci primo ceu vermiculum, inde fieri pullum, principioque iusta funera priori reddere et totum deferre nidum prope Panchaiam in Solis urbem et in ara ibi deponere.
6) Cum huius alitis vita magni conversionem anni fieri prodit idem Manilius, iterumque significationes tempestatum et siderum easdem reverti.
