1.Et quicumque plus ab eis acceperint quam iussimus, cogantur illis restituere, et illos absque ulla excusatione ad praesentiam nostram missi nostri adducant; quatenus per nostram harmiscaram (oder auch armiscaram) ita castigentur, ne ulterius tali concludio eos delectet opprimere pauperes.
2… et aliquam vindictam inde exercere voluerint, aut eosdem colonos ne distringantur contendere praesumpserint, sciant, quia et bannum nostrum component, et simul cum excommunicatione ecclesiastica nostrum harmiscaram durissimam sustinebunt.
3…ut iubeamus ipsos depredators per eandem viam cum misso nostro redire, et illa omnia quae male egerant legaliter emendare, et talem harmiscaram, sicut nobis visum fuerit, aut iudicium, sicut cum fidelibus nostris consideraverimus, sustinere.
4.Quicumque caballum, bovem, friskingas, vestes, arma, vel alia mobilia tollere ausus fuerit, triplici lege componat; et liberum armiscara, id est sella ad suum dorsum, ante nos a suis senioribus dirigatur, et usque ad nostram indulgentiam sustineat.
