: Hi ich bräuchte die Übersetzungen dieser Texte gaaaaaaaaaanz dringend damit rettet ihr mein Leben :
In dextra et sinistra parte circa guttur venae magnae sunt, quae sursum procedunt et ultra aures feruntur.
Ubi coeunt, in arteria sub ipsis faucibus exigua lingua est, quae cum spiramus, attolitur, cum cibum et potionem assumimus, arteriam claudit.
Sub corde atque pulmone transversum ex valida membrana saeptum est, quod uterum a praecordiis diducit.
Sanus homo, qui bene valet et suae spontis est, nullis legibus obligare se debet ac neque medico neque iatroalipta egere.
Hunc oportet varium genus vitae habere: modo ruri esse debet, modo in urbe, saepius in agro; navigare, venari, quiescere interdum, sed frequentius se exercere.
Si quis vero stomacho laborat, legere clare debet et post lectionem ambulare; tum pila et armis aliove genere, quo superior pars movetur, exerceri
Praeter haec timeri debet, si membra graviora sunt; si corpus supra consuetudinem incaluit; si gravior somnus pressit; si somnia tumultuosa fuerunt; si corpus dormientis circa partes aliquas contra consuetudinem insudat, et maxime si circa pectus aute cervices aut crura vel genua vel coxas.
Item si salivae plenum os est, si oculi cum dolore vertuntur et spiritus gravior est, si circa frontem venae moventur.