Et supererat multitudo Albanorum Latinorumque; ad id pastores quoque accesserant, qui omnes facile spem facerent parvam Albam, parvum Lavinium prae ea urbe, quae conderetur, fore.
Intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde foedum certamen coortum a satis miti principio.
Weil sie Zwillinge waren und die Ehrfurcht vor dem Alter keinen Unterschied machen konnte, besetzte Romulus den Palatin, Remus den Aventin, um eine Vogelschau abzuhalten: Sie wollten nämlich, dass ihnen die Götter, unter deren Schutz diese Plätze standen, durch Vogelzeichen kundtaten, wer der Stadt seinen Namen geben und wer sie nach iher Gründung beherrschen sollte.
Priori Remo augurium venisse fertur sex vultures, iamque nuntiato augurio cum deplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutaverat: tempore illi praecepto, at hi numero avium regnum trahebant.
Inde cum altercatione congressi certamine irarum ad caedem vertuntur; ibi in turba ictus Remus cecidit.
Vulgatior est fama Remum ludibrio fratris novos transiluisse muros, inde ab irato Romulo, cum verbis quoque increpitans adiecisset: "Sic deinde, quicumque alius transiliet moenia mea!", interfectum.