Ich bin am verzweifeln. Folgender Text und ich werden keine Freunde mehr, obwohl ich mich schon den ganzen Tag abmühe.
Hat zufällig irgendwer eine Übersetzung?
Bei mir ergibt das alles keinen Sinn
Hier der Text:
Die Galaxien
Quod etiam a nobis fuit observatum, est ipsiusmet Lactei Circuli essentia, seu materies,
quam Perspicilli beneficio adeo ad sensum licet intueri, ut et altercationes omnes, quae per tot
saecula philosophos excruciarunt, ab oculata certitudine dirimantur, nosque a verbosis
disputationibus liberemur. Est enim Galaxia nihil aliud, quam innumerarum Stellarum
coacervatim consitarum congeries: in quamcumque enim regionem illius Perspicillum dirigas,
statim Stellarum ingens frequentia sese in conspectum profert, quarum complures satis magnae
ac valde conspicuae videntur; sed exiguarum multitudo prorsus inexplorabilis est.
At cum non tantum in Galaxia lacteus ille candor, veluti albicantis nubis, spectetur, sed
complures consimilis coloris areolae sparsim per aethera subfulgeant, si in illarum quamlibet
Specillum convertas, Stellarum constipatarum coetum offendes. Amplius (quod magis
miraberis), Stellae ab Astronomis singulis in hanc usque diem Nebulosae appellatae,
Stellularum mirum in modum consitarum greges sunt; ex quarum radiorum commixtione, dum
unaquaeque ob exilitatem, seu maximam a nobis remotionem, oculorum aciem fugit, candor
ille consurgit, qui densior pars Caeli, Stellarum aut Solis radios retorquere valens, hucusque
creditus est.
