Tempus adaptum,quo imperator et Collantinus de Roma simul recederent,observans et ad praedictum castrum reversus ibi pernoctavit et nocte illa non ut hospes, sed ut hostis cubiculum Lucretiae clam ingressus est;
manu sinistra opprimens pectus eius,dextra vero gladium tenens se prodidit dicens:,,Sine mora mihi consentias vel morieris.
''Illa vero nullo modo consentire volebat, dixitque Sextus:,,Nisi mihi consentias,servum iugulatum nudum corpori tuo nudo sociabo,ut per orbem fama currat Lucretiam ob stupri causam cum servo in cubiculo iugulatam esse.''
Illa vero timens de tali infamia coacta concessit.Sextus vero completa libidine recessit.Ipsa vero multum dolens patrem et matrium,fratres et imperatorem,nepotes et proconsules vocavit per litteras,qous omnes praesentes sic alloquitur dicens:,,Sextus domum mean intravit hostis pro hospite.Scias tu,o Collatine,vestimenta viri alieni in lecto tuo fuisse.Verumtamen licet corpus sit violatum,animus tamen est innocens.Ideo a culpa me absolve,a poena tamen non liberabor.''Statim cum gladio occultato sub chlamyde propria manu se transfixit.
Quo facto amici eius gladio accepto iurant per sanguinem Lucretiae omnem progeniem Tarquinii de Roma eicere et exstirpare,qoud et fecerunt.Sextum vero auctorem criminis interfecerunt miserabiliter.
P.S.:Wäre super wenn's bis morgen möglich ist,weil ich morgen(Ja am Samstag,is schon ne Sauerei)Schularbeit habe und das das einzige ist was mir noch fehlt.
'>